monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quo modo nec Iuno, quae cum Iove suo iam
                                                   fovebat
Romanos rerum dominos gentemque togatam,
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuvare, ut bono et aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque compellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur?
2 At enim vicerunt in hac conflictione Romani vicinos suos. Quantis et quam multis utrimque vulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae victoriae constiterunt! Propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat:
Bella per Emathios plus quam civilia campos
Iusque datum sceleri canimus.
Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerunt, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent victores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent vota nesciebant.
3 Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donavit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam eis favente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aenean fuerat excitata.
4 Andromacha felicius captivata est, quam illa coniugia Romana nupserunt. Licet serviles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis.
5 Illa victori subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus viris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum civium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur, aut crudeliter laetabantur victoriis maritorum.
6 Huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt viros, aliquae utrorumque ferro et parentes et viros. Neque enim et apud Romanos parva fuerunt illa discrimina, si quidem ad obsidionem quoque perventum est civitatis clausisque portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas gravius foedabant pristinas, quamvis et ipsas pudendas lugendasque victorias.
7 Hic tamen Romulus de suorum iam virtute desperans Iovem oravit ut starent, atque ille hac occasione nomen Statoris invenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et provolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis victricibus, sed supplici pietate sedarent.
8 Deinde Titum Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre compulsus est, germani consortis inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptiarum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis adfinitatis, societatis divinitatis?
9 quae postremo sub tot diis tutoribus vita civitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.